Hľadaný výraz: 1Krn 3,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith, 3 quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua. 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.

1

mail   print   facebook   twitter